

Epistola ad Hebraeos*
Caput 12: Versus 26
Adhuc semel,etc. Quasi dicat: Jam fuerunt mota, sed adhuc movebo: persemelnotat quod ulterius non sunt movenda.Sed etiam coelum,quod inferius est, scilicet aereum: unde dicuntur aves coeli. Totus autem pene aer iste ventosus, quem coelum vel coelos Scriptura vocat: istos utique imos, non illos supremos (ubi sol et luna et sidera constituta sunt) dicit hic Scriptura movendos, et alibi, perituros, propter magnam sui quamdam commutationem.